[ 21.11.2007]

Quid novi in arte athletica?

Ruber contra argenteum - finis inopinatus anni animum vincientis Formulae 1



Quis titulum “victor certationis mundanae in Formula 1” pariet? Ea quaestio etiam ante cursum ultimum anni 2007 in Brasilio patuit et tres cursores sua occasione vincendi uti volebant: primo, Britannus ducens certationis mundanae, Lewis Hamilton, qui minimus natu victor mundanus omnium temporum eminere posset. Tum suus insectator, Fernando Alfonso, qui suum titulum annorum 2005 et 2006 utique defendere volebat et aemulus tertius, Kimi Raikönen, qui praeter ambos “Mercedes”-cursores pro Ferrari vehebat.
 


Quia omnes tres cursores in ordine: Hamilton, Raikönen, Alonso se qualificaverant et tantum secundus Ferrari-cursor, Felipe Massa, celerior fuerat, hic cursus omnes spectatores in summam exspectationem adduxit: ad initium contigit, ut Kimi Raikönen Lewis Hamilton antecederet et ergo cum sua collega et socio Massa spatium inter se et suos aemulos amplificare posset. Post nonnullos orbes ad vehiculum opressi, Hamilton, difficultates prodibant, quae ei damnum locorum multorum efficiebant; Alonso quoque celeritatem Ferrari-cursorum non tenere poterat et itaque iter ad victoriam pro Raikönen librum erat. Intermissione sollerte bencini recipiendi causa, “communio rubra” etiam ordinem suorum cursorum mutabat et ductor novus, Raikönen, ergo non solum victoriam diei, sed etiam victoriam certationis mundanae adeptus est. Alonso hanc tertius finivit et Hamilton, quamquam certe finem aliter evenire cogitavit, tamen anno proximo “Fize-victor” iterum aggredietur.

 
redite

 
procedite

 

 
ad initium