[21.11.2007]

Libri lectu digni et cinematographicae visu dignae

Harry Potter - volumen septimum in Germania editur

Die Saturni, media nocte, milia fautorum magi iuvenis ultimum impetum ad tabernas librorias fecerunt novi et postremi voluminis, nomine "sacraria mortis" (Die Heiligtümer des Todes) , emendi causa.



Scriptor Joanne K. Rowling in hoc libro narrat, ut Harry et sui amici Ron et Hermine contra “Horcruces” pugnare debeant; hae septem species a "Voldemort", maximus inimicus discipuli artis magicae, reguntur et secundum eius voluntatem agunt. Post nonnulla facinora audacia, velut "proelium de Hogwarts" (Schlacht von Hogwarts), in quo hi tres amici tantum anguste mortem effugere possunt, denique omnia pericula tollere, omnes Horcruces necare et igitur etiam Voldemort in perpetuum exstinguere contingit...
Postremo provisio in vitam futuram heroum fabulae datur, ubi et Ron Herminem in matrimonium ducit et Harry et Ginny, soror a Ron, matrimonio iungantur. Ergo, nemo hominum, quibus adhuc fabulae mysticae placuerunt, spe deceptus erit!

 
redite

 
procedite

 

 
ad initium