[23.12.2007]

Quid novi in Bratananio et regione

"Zeitlos" et “Steiger’s”- duae tabernae novae in Bratananio

Ex nonnullis diebus, Bratananium rursus duos locos conventum adulescentibus et adultis offert: primum cafearia et taberna "Zeitlos". Hic senes et iuvenes in aura amoena cibis delicatis et potionibus numerosis frui possunt. Index ciborum cuique  satisfacit, quod praeter piscem et carnem etiam farinae subactae aut placentae arcessendae sunt, quae tum a possesoribus ipsis apportantur. Praeterea memorandum est, quod haec taberna iuxta cinematem sita est, ut eius visitatores deinde facultatem fabulandi et cervisiam bibendi habeant.

Tum etiam taberna "Steiger’s" aperuit; comparata cum alia, hic potius de taberna liquorum agitur: quidem convivae res parvas cenatum quoque, velut panicellos, accipere possunt, sed generaliter homines hic conveniunt, ut potionem recreantem, velut cervisiae autt suci fructarii, biberent et interea novitates de schola et de professione commutarent.
Nunc ad quaerendum restat, si hae duae tabernae plus alacritatis in parvo loco Bratananio efficere possint...

 
redite

 
procedite

 

 
ad initium