[23.12.2007]

Sanus et athleticus - consilia pro salute corporis

Consilia gravedinem sanandi

Tempus hiemis rursus advenit et multi homines typicis indiciis gravedinis laborant:
tussis, pituita et raucae.
Ne hoc pulchrum tempus anni in lecto degatur, hic nonnulla consilia efficaca sunt:

a) Animum vestrum ad victum sanum attendite!
Primum multum pomorum recentum et olerum cenare utile est, nam fructus velut
mala, mala aurea et capisca magnas copias vitaminorum magnorum, velut
Vitaminum C, quod corpus firmat et vira arcet, continent.
Praeterea satis bibatur; aqua calida malo felici mixta aut theae variae pocula idonea
talis influentiae oppugnandae causa sunt, cum corpori vitamina et liquorem donent.
b) Etiam lavationes calidae propulsationem corporis confirmare possunt; quae optime adiuvant, si nonnullae guttae oleorum ethericorum adduntur, quae respirationi favent.
Is, qui mammata praeferat, temperationem aquae commutet: semel calide, semel frigide. Haec commutatio perprofluvium sanguinis incitat, circuitum stabilit et igitur etiam corpus firmat.
c) Consilium ultimum pro valetudine in hieme: multum dormite! Natura corporis satis somni eget, ut se ex rebus, quae corpus foris imminent, recreare possit et robustior fiat.

Ergo, quicumque haec consilia graviter fert, certe hieme incolumiter perfungetur!

 
redite

 
procedite

 

 
ad initium