[21.11.2007]

Quid novi in schola?

De itinere studiorum classis 13

Classis tredecim in tribus gregibus divisa unam septimanam peregrinata est. In tribus variis
regionibus aut urbibus, ergo Sizilia, Roma et Dublin, discipuli, quibus maturitas
imminet, et res visu dignas viserunt et autem se recreare poterant, ut postea ad annum
laboriosum parati sint.


Roma

Post undecim horas in tramine vetere et frigido, “ grex Romana”, quae ex septem puellis, ex duodecim pueris et ex magistra Munzert et magistro Hesse constabat, ad suum deversarium,quod prope stationem principalem erat, advenit. Quamquam omnes fessi erant, iter ad inspectionem urbis, pedibus scilicet, coepit, et hac re discipuli impressionem universam Romae acceperunt. Etiam dies proximi programmate culturali completi erant: Primo grex "Forum Romanum" visitavit.



In temporibus antiquis hic locus, qui saeculo 6 a.d. inter montem Palatinum et Kapitolium aedificatus est, caput potestatis putabatur.
Forum Romanum ex nonnullis aedificiis religiosis, velut templis, et ex aliis aedificiis, velut Curia, qua senatores aut consules utebantur, compositum erat. Praeterea ibi mercatores suas merces, sive cibos sive vestimenta, vendiderunt. Hodie, visitatores reliquias moenium et arcus veteres admirari possunt.
Die secundo adulescentes et magistri in "Vaticano" morati sunt.



Femina italica ducente "Musea vaticana" et "Sacellum sistinum" viserunt et imaginibus pulchris et stragulis ad parietem affixis stupere poterant; pictores celebres, velut Michelangelo, haec artificia pinxerunt.
Deinde "Templum Sancti Petri" explorandum erat.



Anno 100 p.d. circus in cuius loco erat, qui Nerone regnante ad palatium ingente amplificatus est. Demum anno 1550 p.d. fere, Michelangelo moderationem aedificationis novae suscepit, is templum ornamento aureo et argento et imaginibus pretiosis ornavit. Cum classis tredecim totum templum inspexisset, tholum ascendit; hic discipuli totam urbem oculis perlustrare poterant, quod plurimis valde placuit.
Die proximo relaxatio et tranquillitas dominabantur:
discipulis diu dormire permissum erat et ii mane ientaculo frui poterant. Meridie omnes profecti sunt,ut "Pantheon",aedificium veterissimum Romae,aspicerent.

Cuius nota praecipua cavum in tecto situm est: utrum pluit an niguit,cavum numquam clauditur,ut interdum aedificium inundetur. Vesperum grex ad "Scalas Hispanicas" degebat; ibi adulescentes ex toto orbe terrarum musicae faciendae aut cervisiae bibendae causa conveniunt.
Adhuc, una res spectabilis in excursione defuit: "Collosseum"!Hoc aedificium in numero amphitheatrorum notissimorum mundi est. In temporibus antiquis pugnae gladiatoriae, pugnae cum bestiis et ludi ibi parati sunt, cum usque ad 50.000 spectatores pugnatores signis manuum ad mortem destinare poterant.In his temporibus “Collosseum”, quod stadio pedifollis comparandum est, res visu digna peregrinis est,ut gregi quoque, quae studio incensa erat.



"rex Romana" iter in "Ostia antica",urbs vetus prope a portu sita,finivit. Hic discipuli impressionem de vita et de cultu Romanorum acceperunt,quod nihil refectum aut restauratum est. Adulescentes villas familiarum, locos publicos, velut thermas, vias principales et reliquias aquaeductuum quoque viderunt.
Itaque discipuli,qui scholam egressuri sunt,prudentiam et genus construendi Romanorum perceperunt. Meridies ultima libera erat, sine propositis, sine consiliis; igitur una pars gregis ad mare vecta est solis fruendi causa, alii Romam reverterunt res Romanas emptum et coffeam in taberna typice romana bibitum. Omnino,iter studiorum Romam factum gravissimis et maximis rebus impletum erat: magistris relaxatis, discipulis hilaribus, cultu et multo gaudio scilicet!!

 
redite

 
procedite

 

 
ad initium